# Anti-Lucretius xv

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, PRAEFATIO. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/xv

Et ipsi quidem gratias egit Neutonus plenâ urbanitatis epistolâ, quâ se affirmabat maximo cum desiderio moriturum, si Anti-Lucretium totius Europae votis tantopere expetitum legere sibi non contigisset. COMPARATA igitur magnâ sylvâ rerum ac sententiarum, ita decreverat, absolutis adversus Atheos decem libris, novum adversus Deistas, quos vocant, certamen instaurare libris duobus, quibus & Religionis ab ipso traditae necessitatem, & propagatam ad nos à primo parente labem, & Christi divinitatem demonstraret. Id & in hoc ipso Poëmate pollicetur; & in calce hujus operis ad alterum illud jam flectere currum videtur. Habebat etiam in animo, id declarare fusiùs; nihil aliud fuisse Idololatriam, nisi quamdam haeresim, quae à primariâ Religione in pravum deflexerat: quod paucis delibat, Libro nono vers. 885. Has magno Cardinali dignas cogitationes, quas diuturnae vitae spatio negotiorum moles non oppresserat, non ultimus etiam morbus & proximae mortis afflatus excussit. Nec profectò nefas fuit ChriXIX

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
