Latin
2.2.7 to 2.2.18
Melchior Junius, Scholae Rhetoricae, De Contexendarum Epistolarum Ratione 2.2.7-18
Unproofread scanNot analysed yet
Confirmatio benefici orum Sulpitij, laudatione atque amplificatione facta. Conclusio petitione et animi grati pollicitatione absoluta. Has secuti amico, qui adolescentem a nobis commendatum be nigne est, humaniterque complexus, gratias agemus hoc modo. I. Etsi libenter petere soleo, si qua in re tuo mei auxilio egent: tamen multo libentius gratias tibi ago, cum meis literis adductus tua in alios contulisti beneficia: quod profecto fecisti hactenus, et crebro, et liberaliter. II. Dici enim non potest, quantas mihi gratias agant ij, quibus meis est literis ad te aditus factus: quam tuam in se humanitatem liberalitatemque praedicent: quam hoc nomine sese non tibi modo, verum etiam mihi obstrictos deuictosque sese et esse iam fateantur, et fore polliceantur perpetuo. III. Quae, me CHRISTE, mihi grata sunt, acceptaque; omnia: sed de Philippo nobili doctoque adolescente gratissimum. IIII. Ita enim ad me scribit, te, vt meas literas le geris, large liberaliterque promisisse omnia: longe ve ro plura, maioraque praestitisse. V. Id ergo (repetendum enim hoc est saepe) tam mihi gratum est, quam quod gratissimum. VI. Sed et propterea maiori me laetitia afficit: quod illud ipsum etiam tibi haud parum profuturum confido. VII. Est enim in adolescente eo, praeter familiae splendorem et antiquitatem generis, singularis pietas: probitas summa: eximia, cum erga superiores obseruantia: tum bene meritos gratitudo: discendi ardor incredibilis. VIII. Itaque quando bono gratoque; homini nauare te operam intelligis: quibus tandem cunque in rebus poteris, tua in cum beneficia augebis. IX. Deinde, si forte rei nummariae difficultate la borauerit, mea illi fide aderis. X. Neque enim propter itineris longinquitatem, et vero hominum perfidiam, aut cito, aut tuto transmitti ad vos semper nummi possunt. XI. Et in his ergo optimo nobilissimoque adolescenti succurres: et persuasum plane habebis: huic quae feceris non mihi solum, qui multis magnisque de causis eundem amo: verum etiam familiae nobilissimae atque laudatissimae grata acceptaque fore.