Latin
3.2.2.26 to 3.2.2.35
Melchior Junius, Scholae Rhetoricae, De Contexendarum Epistolarum Ratione 3.2.2.26-35
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Eius me perquam studiosum extitisse semper, nisi anteacta mea vita ostenderit, verbis vt eum cam non laborabo. XIIII. Nulla mihi cum improbis communio fuit et familiaritas, tum, cum aetas errorem excusare meum posset. XV. Neque nunc igitur meipsum retexam, aut ingenium mutabo. XVI. Neque ego quicquam facio aliud, nisi quod amicorum casus acerbos doleo: existimationem sartam quod aiunt, tectamque conseruare cupio. XVII. Nec si quid facerem aliud, illud ipsum negarem, aut occultarem: ne cui et in peccando malus, et leuis in dissimulando viderer. XVIII. Negotia si quae amicorum curaui alia, priuata fuerunt, neque petentibus denegari potuerunt. XIX. Veni, id quod maleuolos maxime carpere video, saepe ad amicos salutandi gratiae. XX. Sed quae haec obsecro superbia est, alios pror sus suum ad nutum viuere; compellationibus, colloquiis, conuersationibus interdicere velle eorum, quos odio illi prosequuntur. XXI. Sed non dubito, quin, aut vitae meae modestia satis in posterum contra rumores falsos sit valitura: aut etiam ij qui ita deformare iam me conantur, mei similes amicos expetituri. XXII. Interim pro praestitis humanitatis officiis gratias tibi ago: vt et amico nostro, quod de querelis certiorem te reddidit, atque effecit, vt patronum atque defensorem innocentia mea inueniret.