Latin
Part 2, 〈Panegyricus II〉 〈Praefatio〉, lines 2.2.1-2.2.49
Merobaudes, Reliquiae 2.2.1-49
Not analysed yet
periit fere tota cum foliis quae antecedebant
si hic litterae excusandae sunt.
E〈X〉P〈L〉I〈C〉I〈T〉 ·P〈R〉A〈E〉P〈A〉T〈I〉O
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Danuvii cum pace redit Tanainque furore
exuit et nigro candentes aethere terras
Marte suo caruisse iubet; dedit otia ferro
Caucasus et saevi condemnant proelia reges,
addidit hiberni famulantia foedera Rhenus
orbis et Hesperiis flecti contentus habenis
gaudet ab alterna Thybrin sibi crescere ripa.
lustrat Aremoricos iam mitior incola saltus,
perdidit et mores tellus adsuetaque saevo
crimine quaesitas silvis celare rapinas
discit inexpertis Cererem committere campis
Caesareoque diu manus obluctata labori
sustinet acceptas nostro sub consule leges
et quamvis Geticis sulcum confundat aratris
barbara vicinae refugit consortia gentis.
hinc quoque, Tyrrhenis qua fluctibus ima resultat
Gallia et aërii conscendens ardua montis
limite nimboso terras perstringit Hiberas,
nil nostri iam iuris erat. sed belliger ultor
captivum reseravit iter clausasque recepit
expulso praedone vias populosque relictis
urbibus et sociis confinia reddidit arvis.
undique iam Scythicis erepta furoribus hostem
desunt fere duo versus
insessor Libyes quamvis fatalibus armis
ausus Elissaei solium rescindere regni
milibus Arctois Tyrias conpleverat arces.
nunc hostem exutus pactis proprioribus arsit
Romanam vincire fidem Latiosque parentes
adnumerare sibi sociamque intexere prolem.
sic tranquilla togae recipit dum praemia ductor
pacatamque iubet lituos nescire curulem,
ipsa triumphales habitus mirantia passim
bella dedere locum. Scythici iuvat axe subacto
cardinis arcanis lustrare securibus urbem.
ipse pater Mavors, Latii fatalis origo,
festa ducis socii trucibus non inpedit armis:
tela dei currusque silent vacuique iugales
pabula Rhiphaeis retegunt abstrusa pruinis.
exarmat Bellona comas galeamque remittens
pulvereum glauca crinem praecingit oliva
cristatamque docet foliis mansuescere frontem.
hanc tot bella tibi requiem, Romane, dederunt:
Fax armis accita venit, Victoria semper
ductoris sociam traxit praelata curulem.