# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1-12

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1-12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1-12

Devitare cupis noxas, loca, tempora vita:
Obscoenum latebram quaerit habere nefas.
Culpa Dei non est, tua quod te crimina perdunt,
Quod tua te perdunt rimina, culpa tua est.
Recta iubet rectum ration: sed praevalet error,
Praecipitesque alio bruta libido rapit.
Si minor est avidis virtus insultibus, ora:
Velle bonum satis est, numina posse dabunt.
Tu quod es, id fuimus: nos quales conspicis, olim
Temporis excurso carcere, talis eris.
Ossea mors omnes abolet cum nomine fastus,
Spes tamen haec etiam putria membra fovet.
Tempus ad hoc denis bis iam mihi messibus actis,
Serior autumni terga premebat hiems.
Loeta quid haec solito properat velocior aestas,
Qua fortuna meis rebus amica viget?
Illa quidem passu nescit consistere fixo,
Invidiamne citis mensibus esse rear?

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
