Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Dona soporatis quod det Deus omnia dives,
Legerat, in medios stertit hic ergo dies.
Glorior afflictus: crux experientia reddit
Pectora, crux anima sub patiente viret.
Fisa Deo virtus nusquam frustratur alumnum,
Pendet ab auctoris quatenus ore Dei.
Tu modo (tale piis clementer inurit amator
Stigma) libenter onus ferre memento tuum.
Vulnerat is, medicatur item: detrudit ad Orcum,
Et revehit: miram dux habet ille manum.
Mos adeo superis sua dispensantibus hic est,
ut duo stent uni pessima iuncta bono.
Haec nequeunt igitur fatui dispendia recte
Ferre, probi vertunt commodiora foras.
Fata rotant operum sortem, sors caeca gubernat
Sanae participes quod rationis agunt.
Casus amat sortem celer, eventumque ministrans,
Nunc huc nunc alio pro levitate ruit.
Corrigit ars casum prudentiaque utilis arti,
Fortunam comitem vis animosa trahit.
Circulus hic rerum est, deus at mens libera vertit
Sceptrigera caussas in sua iura manu.