Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Tempora mortales novere novissima primi,
Metaque vivendi quae stata cuique foret.
Tunc aliquis sepem texens e stramine, dixit:
Quo mihi, defunctum quod superaret opus?
Numen id advertens, ut posthuma structa supersint,
Nos ignorata iussit obire die.
Error hic in moles monimentaque saxea raptat,
Crastine defunctum quos Libitina ciet.
Tecum pauper eram, tecum mea Naenia luxit,
Communis tenuit, pectus utrumque dolor.
Respiciunt ubi te vultu bona sata sereno,
In proprio gaudes, absque sodale, sinu.
Nil novitatis habet mos degener ille: sed heus tu,
Res in amicitia non habet ista locum.
Nobilis Assisiam quae protulit Umbria Claram,
Clarior hac tali reddita cive fuit.
Tela, facesque piam cum ningeret hostis in urbem,
Ad Dominium creperas extulit illa preces.
Vota volant alte, penetratque precatio nubes:
Libera securam patria sensit opem.
Impetrat omne fides, ignaraque ferre repulsam est,
Quae vocat in dubio firma labore Deum.