Latin
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Parce puer veneri, si perdis amoribus annos,
Nulla praeabsumpti gratia floris erit.
Vim tempestatis fugitura sub ilice sedi,
Imbre Notoque graves ingeminante vices.
Omnes iamque minas pluviaeque pericula vito,
Cum mihi tecta malum cespite terra parit.
Namque pedem tetri conspergine vulneror ictus,
Meque dat occulto vipera dente neci.
Caelitus impendens haud exhorrescite damnum,
Pernicies dira pullulat omnis humo.
En super exiguo residens absegmine ligni,
Navigat obstantes saepe sciurus aquas.
Quodque viris praestant volitantia vela marinis,
Hoc illi in ventos edita cauda facit.
Ingenium quavis habet arte potentius instar,
Plus et inerte sagax robore Musa valet.
Omnia quod noris, iactas, mea: tempora cernam
Cum non auriculas noveris ipse tuas.
Improba quadrupedes mihi lis innexuit atros,
Hispida qui spina terga comante rigent.
Tergus iners horum fatuos quia respicit ictus,
(Fulmine rex cassis intonat usque minis)
Coepta sine effectu longum me pugna retentat,
Mox tamen oppressi victor agonis eam.
Ambigui cupidus novisse, quid alea possit
Martis, in adversos Teutonas hostis eat.
Tuisconidas socios commercia ad obvia posce.
Qui sapis hospitium cautus et arma fuge.
Non ratione vacant animosi climatis ursi,
Ecquis et occursu militis huius ovat?
Finis primi libri.