# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1-8

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1-8

Fallaces hominum, praepostera somnia, curas:
Quid iuvat ah tanto vana labore teri?
Hospitiis qua nos statio male certa moratur,
Quisque sibi vivax aedificamus opus.
Et quotus est qui parua domus exordia iactet,
Huc ubi perpetuae sedis agenda mora est?
Non capit aeternas mens angustissima dotes,
Temporibus quae sunt semula quaerit, amat.
Terga dedit nox atra comas, auferte veternum,
Alma, reportata, purpura luce micat.
Ipse, pererrato, qui conspicit omnia mundo,
Phoebus inoffensum promit ab orbe iubar.
Desidiae somnisque datum sat inertibus esto:
Plus vigilet, vitam degere quisquis amat.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
