# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.2

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MAGNIFICO, AMPLISSIMOQUE ET CLARISSIMO VIRO, Dn. SEBASTIANO GERSTAMANNO, I. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1.2

Industriae alicuius vadimonium illis sistere, qui vel optima quaeque sibi inscripta censura aut cognoscunt aliena, aut suopte intellecta marte, nullius habere pensi magnificentiae imputari postulant suae, parum admodum ab ignominia abesse reor. Ideo ab Aristide Adrianeo sophista sapienter scriptum legimus: …. Tametsi autem te, Patrone observande, operis tanto luculentioris celebratione dignum censemus, quanto et virtutum eximiarum, familiaeque et eruditionis in te tuisque dignitas effulgescit illustrior et amplitudo: pro tamen ea, qua es natura in omne humaniorum disciplinarum genus, et in haec quoque, a non parum multis hodie nescio quam in imi subsellii despicata parte abiecta, studia, iudicii aequitate et benevolentia: Te nostris hisce, in nobis post viginti quinque annorum exilium, revisa patria, primitiis compellari haud detrectabis, meque in illorum adscribes numerum, qui honoris tui et laudatae existimationis fulgorem, omni contentione diuturnitatis memoriae consecrare, monimentorumque impensa et fide ad posteritatem conservare enixe fatagunt. Sunt hi operarum, quas in cassum, vulgo iudice, ducimus, fructus, haec emolumenta: nec aliunde certior, quam ex literarum … perennitas. …. Id Haslobio carissimo nostro, subinde per literas a me admonito, si in mentem venisset, elucubrationem suorum fors maturius adornasset: Quamvis interim, quae iam existant, auctoris nomen saeculorum iniuria facile prohibebunt. iuxta Hesiodum. Deum precor, ut, quandoquidem iuxta Thucyd. …, musaeo lepore condita, Deique et clarorum hominum encomiis nata ingenia hoc tempore ad usus necessario exusciret, foveatque et conseruet: nostrum hoc, a multorum iam annorum memoria, pietatis genuinae et liberalium scientiarum cultibus consecratum, politissimorumque ingeniorum foeturis abunde nobilitatum, emporium, a pudendorum centonum verminatione asserat: Ad rerum gubernacula provehat tales, quorum generationi iuxta Platonem, plurimum admixitum sit auri argentique, aeris et ferri minimum. Tibi denique nobilissime Patrone, et tuis anni huiusce ineuntis principium et progressum optatissimis secundet auspiciis: illamque quam diu iam ex praeclarae indolis ac manifesto felicitatis augurio blandiente percipis sobole voluptatem tibi iubeat esse perpetum. … Vale. Kal. Inavarii, inchoantibus annum Christi x c. supra D. et M. Michael Abelus.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
