# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.20

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus., IN EANDEM SENTENTIAM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1.20

Dum nos anxietas distendit in omnia fervens,
Cura Dei curis haud sinit esse locum.
Ast ubi, consilio, res deficiente recedit,
Ipse deus prompta gesta secundat ope.
Ergo quid in tristes animum dispescere morsus,
Quos sine profectu discutit aura, iuvat?
Nonne foret satius Domino mandare quod aegre est,
Quoque laborantes exagitamur, onus?
Ipse facit nostro longe magis ardua captu,
Ipse Panomphaeo numine digna facit.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
