Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus., AD CHRISTUM PIA meditatio.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.26
Unproofread scanNot analysed yet
Te custode frui liceat vitalibus auris,
Nulla mihi tellus esse noverca potest.
Pellis alumne tuas ad pascua, Christe, bidentes,
Quando rubens udam mane salutat humum.
Qua mihi nec liquidi fontes, nec roscida deerunt
Gramina, quae succi vim medicantis habent.
Non ovis ulla feros strepitus horrescit et umbram,
Vallis ut in coecae fornice carpat iter.
Pallida mors tenebris oculos praestringat obortis,
Haud tamen exangui corda pavore premar.
Omnis in infracto pecoris stat cura magistro,
Inque salutaris cognitione pedi.
Christe sacrosancti gregis unice et optime ductor,
Sanguine qui partum pascis ovile tuo:
Cum varii casus, cum tot discrimina, cum sit
In conductitio rara labore fides:
Raptores averte lupos, averte leones,
Ipse gregem patrio iure tuere tuum.
Sic tibi solvemus plausus, uberrima fient
Sacra, vehet laudes vox ubicumque tuas.