Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus., DE SAULE R.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.35
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Deus in poenas surgit gravis ultor, et irae
Vindicta Nemesis praebet, agente, locum.
Haud manifesta ferox in fulmina contrahit arcum
Impetus, aut subito cuncta furore necat.
Quamvis interea celeres quoque sumere motus,
Nempe nefas ubi quod grandius urget, amat.
Ante sed elisis mentem penetralibus aufert,
Sic ratio medium deficit inter opus.
Corruit in cladem pronis conatibus ultro,
Caecus et implicitos quolibet error agit.
Saulis ad exemplum, post omnia pessima praeceps
Induit immani cui latus ense furor.
Este pii: specie fas numina ludere nulli,
Trans etiam clausi pectoris exta vident.