# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.55

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus., DIE PASCHATOS Christiani.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1.55

Ille resurgenti Christo solennis Euos
Plaustra voluptatum, gaudia mille vehit.
Facta pians aliena Deus trabe pendet ab alta,
Victima terribilem per Styga rupit iter.
Iamque supra vivit vitam: vivemus et ipsi:
Ad tristes animas pertinet iste lepor.
Aura triumphanti gratatur, et omnia rident,
Arbor agit frondes, gramina trudit humus.
Daulias applausu violaria pulchra salutat,
Lumina caeruleus splendor amoena facit.
Mite salutiferi cerebrum mulcetis odores.
Laetitiam facies sensibus illa parit.
Ede voluptatem, si non est illa voluptas,
Unde vigor animis, sensibus unde fluit.
Talibus auguriis Dominus sua festa coronat,
Cum fert ignivomo victor ab hoste pedem.
Salvificum quid credis, io, nos poscere tempus,
Depugnatus agon pro quibus ille fuit.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
