Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus., CORIO DIVI BARTHOLOMAEI.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.62
Unproofread scanNot analysed yet
Haec merito pietas insignia fecit: adempta
Pelle coronatis adnumerabor avis.
Dia salutaris fidei documenta serebam,
Qua tepido Ganges imbrice radit humum.
Quae vero coluit pro numine daemona tellus
Indica, me didicit praesule nosse Deum.
Iussa, feri, tua, Christe, vehens Orator ad aures
Agminis, e rapto tergore vulsus ii.
Haec operum merces: at tu, quod mundus acerbat,
Dulce perennanti, Christe, salute facis.