# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.72

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus., DE ITINERE POETAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1.72

Effera tempestas 35 Caurus atrocior illa,
Rura sepulturas fundit ab axe nives.
Cana supertegitur tellus glacialibus undis,
Compita cursuris invia facta latent.
Parce tamen, Borea, pauloque benignius urge.
Frigora, tuque minas comprime bruma graves.
Parce pio vati, cui nunc iter instat eundum,
Ne tenero noceat lenta pruina pedi.
Quin si nulla movet studiosi cura Poetae,
Parce poematibus quae vehit ille sinu.
Scripta Redemptori praestant insignia laudum,
Haec, prohibe, ne qua frivolus imber edat.
Adde quod antiquos invisere tendo sodales,
Scilicet e causis pluribus una iuvet.
Ergo nivalis hiems iram compesce parumper,
Sis bona, servato me, duo corda beas.
Cum tamen optatas sedes, loca grata tenebo,
Nil moror, incumbens et decumana fremas.
Nulla molesta mihi, ne dum mora tanta futura est.
Longa viatori quaelibet hora venit.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
