# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.79

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus., DE ANGELO PASCHALI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1.79

Ne daret exitio sontes iugulator ad unum
Angelus, ipse tulit paschatos agnus opem.
Christe tuus, ne nos rapiat vetus anguis ad Orcum,
Fusus in horrendo sanguis agone facit.
Mors tamen est oris quae nos asportat ab illis,
In tenebras oculos condere fata iubent:
Horridares, at enim non mors, est transitus idem
Limen ad aetherei loeticiamque situs.
Lata per hoc barathrum Christi via facta triumpho est,
Rursus ab inferno qui redivivus iit.
Is caput est, nos membra, trahet sua viscera sursum,
Qui Deus imperium corporis huius habet.
Negligat ipse suam, quam gestat in aethere, massam?
Nec repetat, manibus quod fabricavit opus?
Anguis abest, aedes has praeterit angelus ultor,
Quam late hic opifer sanguis et agnus agunt.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
