# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Primus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/1

DA veniam, qui salsa probas epigrammata, lector,
Haud fortuna ioco quaelibet apta meat.
Neu scopus ille fuit ludentis: idonea sumpsi
Temporibus, censor quaeque severus amet.
At desiderii suspende parumper habenas,
Loetius e calamo postmodo lemma fluet.
Magna petunt spatium, residemque poemata sensum,
Otia nos operis haud satis ampla premunt.
Nec bene momento vivax effunditur uno
Musa, recognosci ter totiesque petit.
Nec precor aetatem genitor iuvenilibus opse
Lusibus, abiectos deleat una dies.
Sive quod exorti nomen fortuna reservat,
Vatis id ex alio lustra canore metant.
Dignus amor formae est, Syria flos utilis aevi
Dote comans, omni iudice, serta gerit.
Es merito: iunctis quid enim praestantius? at mors
Tetra superveniens id diadema rapit.
Fidere qui Christo novere viriliter, illos
Illanguescenti fronde corona manet.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
