# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2-11

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2-11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2-11

Tu nisi progeniem traheres e stirpibus amplis,
Ex ipsa facie nobilitandus eras.
Sint tibi tela, faces, sint arma Cupidinis arcus,
Matris Acidaliae susciperere sinu.
Ingenii sed enim dispar fortuna figurae est:
Omnia sic aliquo sunt bona manca loco.
Margaris in viridi primaevi flore vigoris
Moribus et studiis lecta puella iacet.
Nupsit amans, uterumque tulit, foetuque solutam
Parca ciet, vix dum verterat annus iter.
Corpus obiniecta, ceu nobilis unio, gleba
Dormit, apud superos flammula perpes agit.
Hospes eram Salomes convivatricis amicae,
Iam stabat dapibus coena parata suis.
Cum fera seditio foris intonat impete claro:
Ignis edit Galli maximus ignis opes.
Dirigui attonitus, tum lux invisa coruscat,
Proximus est domui perditus iste meae.
Unam non potui tranquillus ducere noctem,
Gaudia quot turbas, Pan odiose, modis?
Hoc decus, hos viridi pendentes fronde corymbos
Bacche, tuis sacrat fama vetusta comis.
Germen honorandis dat idem sua serta poetis,
Nempe tuo afflati numine loeta canunt.
usque vigent ederae, Bacchi viget usque iuventus,
Famaque perpetuae laudis amica viret.
Flexilis at fulcris retinentibus indiget arbor,
Sic animat musas ingeniumque favor.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
