Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2-13
Unproofread scanNot analysed yet
Caesaris Augusti veteres rediere Calendae,
Augustique simul Principis aula redit.
Civibus o princeps accede secundus et urbi,
Nos vultusque bea laetus honore tui.
Caesaris Augusti sortes feliciter aequans,
Sic supera, votis usque potite tuis.
Ipse refulgescat quoque te dominante, renascens,
Quem dedit Augusto, virgo, regente, parens.
Enectura putrem Genii vis enthea Momum,
Non gladium, graphii strinxit alacris acum.
Pendulus in calamo Genium carpebat alastor,
Atque adeo in proprio vulnere Momus erat:
Nempe quod haud thalamum thoracis acumine recto,
Foderit obliquo sed diaphragma stylo.
Tu tamen aeternum transixus in aera pendes,
Meque (refert Genius) conficiente peris.