# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2-16

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2-16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2-16

Mortuus agnatos ne quo ditaret Adolphus,
Ipse suis haeres maluit esse bonis.
Dum tamen hoc nimum velociter urget opus vi,
Omnibus absumtis, ipse superstes eget.
Has patiturque cruces, sed non miserabilis ulli:
Iustius invidia nil, quia poena sibi est.
Cuncta potest aurum, felix cui contigit, ille
Et genus et titulos ingeniosus erit.
Nobilis est doctorque simul rudis iste Boaeus,
Coctor erat, fuluo ni gravis aere foret.
Quaerat opes cuicumque licet, doctrina facessat,
Compede Iunonis vincta Minerva iacet.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
