Latin
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2-18
Unproofread scanNot analysed yet
Sic nempe mentes improbae mortalium
Ad fraudulenta proniores sunt lucra
Laudanda, quam laudare ius, fas et Themin,
At interim repunt ad asperum diem
Simul citatae, quae dies lucris modum
Poenamque poenitudinemque dulcium
Rerum vehet, decurticans licentiam
Luxumque. Liberaliorum ferias
Examen acre terminat: cum futilis
Cessat voluptas, longus imminet dolor.
Quod penetres aulas et splendida limina regum,
Unde metit nitidas cultor opimus opes,
Diceris haec propter nostris illudere musis,
Quas humili virtus conditione premit.
Nos aliquid tenui dedimus statione reposti,
Tu nihil in tanto grandis honore paris.
Scripta, face, ingenium prodant exerta, patescet
Sortis, an Aoniae te beet artis honor.
Tu locupletari vigilans es totus in illo,
Res tibi sufficiens ut sit et ampla domi.
Artis amator ego nervis huc tendo profusis
Orbis ad antipodes ut mihi nomen eat.
Vatis at officio cupis usque licenter abuti,
Non licet hoc: opibus non fruor ipse tuis.
Non tantum calamos pietas in gaudia stringit,
Sed pius est etiam funera flere labor.
Praecipue vatum numeros meruere disertos,
Optima qui patriae consuluere suae.
usibus humanis quos si rapit invida Clotho,
Publica res merito signa doloris alit.
Non cadit absque feris succisa fragoribus arbor,
Vir bonus ingenti non sine clade ruit.
Finis secundi libri.