Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus., QUAE A DIIS PETENDA.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
Qui pius ampla Deum praeclaraque munera poscit,
Et bona, si quae sunt inferiora, feret.
Vilibus haerentem voti sententia compos
ut sequitur, pretio nobiliore caret.
Exemplo venit iste Phrygum ditissimus :atqui
Auriculas asini signa pudenda gerit.
Rex Solomon, melior quod erat solertia cordi,
Quae petiit, cunctis dotibus aucta tulit.
Discite caelestem Sophiam disquirere primum,
Haec secum reliquas gratia vectat opes.
Cetera, que tanti sunt hoc tempore, spernas:
Sic Croesos animis exuperare petes.