# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2.12

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus., QUAE A DIIS PETENDA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2.12

Qui pius ampla Deum praeclaraque munera poscit,
Et bona, si quae sunt inferiora, feret.
Vilibus haerentem voti sententia compos
ut sequitur, pretio nobiliore caret.
Exemplo venit iste Phrygum ditissimus : atqui
Auriculas asini signa pudenda gerit.
Rex Solomon, melior quod erat solertia cordi,
Quae petiit, cunctis dotibus aucta tulit.
Discite caelestem Sophiam disquirere primum,
Haec secum reliquas gratia vectat opes.
Cetera, que tanti sunt hoc tempore, spernas:
Sic Croesos animis exuperare petes.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
