Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus., POETA DE SE IPSO.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
Floris odorati me iuvit spiritus olim
Suaviter, et violae totus amator eram.
Ridebant oculis mentes, vaga flumina nostris,
Hortus amoenarum fruge refertus opum.
Vina voluptatem pariebant mitia gustu,
utile delicium tangere pulchra fuit.
Musica mulcebat cupidas concentibus aures,
Artifici placuit barbitos icta manu.
Nulla capit maestos nunc oblectatio sensus,
Nulla virescentum purpura, nullus odor.
Taedet adire situs si quos laudavimus ante,
Cum salibus iubeo mille valere iocos.
Non quod amabilium cessarit gratia rerum,
Mens bona, iucundis quae capiatur, abest.