# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2.27

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus., AD AMICUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2.27

Tanta sit unde mihi, quaeris, tolerantia verum,
Quas fortuna gravi mole noverca parit.
Accipe: qui numquam successu fretus amoeno,
Pertulit angustas impiger usque vices:
Nec dolet adversis, nec eum contraria tangunt,
Nempe quod ignotae nulla cupido rei est.
Invida cui rectos gressus natura negavit,
Lenius obtorto claudicat ilie pede.
Loripedem vero quem fors iniuria fecit,
Huic movet immodici noxa doloris onus.
Sic me perpetuo sors intempesta fatigat,
Cura nec est fieri, quod mihi fata negant.
Me quoque si quondam fors aequa benignus afflet,
Nescio blanditam qua ratione feram.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
