# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2.3

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus., DE DIVO PETRO APOSTOLO.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2.3

Stat pietas invicta Petri, spectataque virtus,
Rebus in angustis promptaque cura mori.
Stant alia heroem testantia, candor amicus,
Iunctaque cum sancta simplicitate fides.
Nec dubia est eius constantia, flaminis auram
ut grege cum socio caelitus ille bibit.
In cruce par animus, plantis ad sidera versis
Carnisici, plenus numine, figar, ait.
Christus in hunc orbem Deus aethere venit ab alte,
Is mihi quo portam morte paravit, eo.
Talis erat tantusque: pium tamen ante magistrum
Nosse, metu lethi, perfida lingua negat.
Est ah est miserae carni confidere vanum,
Cum minime credas improba massa labat.
Omnia sunt christi donum, facit enthea fortes
Gratia, de nobis nil nisi culpa scatet.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
