Latin
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus., BEATAE RANZOVIAE tumulus.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2.31
Unproofread scanNot analysed yet
Circumvolantis hic in orbis ambitu
Dici beatus, ante flebilis rogi,
Si iura quisquam debeat mortalium,
Felicitatis atque cristulas suae
Communis ultra fortis edere aleam:
Haec se beatam nomine et re femina
Iactare nullo obstante debuisset: en
Ortu paterni sanguinis tanta et domo
Sestedia, qua notior virtute non
Stirps uspiam. Sed et beata nuptiis
Ranzoviani stemmatis, clarissimis
Quae se vehens ausis Olympo, tractibus
Latis triumphat. Quin beatam dixeris
Foetu secundante: hic honor suavissimus
Matrum decusque. vidit armatis genus
Florere laudibus suum, vidit potens
Quaecumque vitam redderent dulcissimam.
Toto beatam ex asse: ni mors invida
Beatitatem destruens viventium,
Dici beatos ante funeris graves
Vetet vices. sed o beatam, quae fide
Christi pie fervens beatitudinem
Veram superne quaeritavit, his bonis
Inanibus spretis, quibus florens tamen,
Nuper beata dicier si fors meret,
Quid obstat, ut sit ipsa nunc beatitas?