# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 2.95

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Secundus., PALAE TRANSVERSAE Caspar. Suencofelti.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/2.95

Biblia triste furens operire parabat Erynniis,
Dogmata quae sanae relligionis alunt.
Tollere quin etiam studio properabat anili,
Iustificam vera cum pietate fidem.
Orsa Silesus eques capit instrumenta laborem,
Atque Deam tanto fasce levemus, ait.
Et merito, nam quos chartae serventur in usus,
In quibus est, nisi si vana litura, nihil?
Spiritus est doctor, non littera numinis expers,
Mortaline Deus creditur ore loqui?
Fossor hic e dia tellure ligonibus istis,
Vulsit abundantis spem segetemque boni.
Frugiferos veluti verres evertere sulcos.
Nare solet radix sicubi vesca latet.
Vinea servantis Christi quae sanguine pinguet,
Praeda, viro vites depopulante, iacet.
Has operae testes, atque haec insignia rerum
Fert, Acheronteo nobilitante choro.
Nempe quod Eumenides timuere, viriliter ausus,
Salvificum marris contumulavit opus.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
