# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 3.10.1-71

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Tertius., CAROLO UTENHOVIO DOM. Nilandiae: V. illust. et P., lines 3.10.1-3.10.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/3.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/3.10.1

Laudatissima gentis Utenhovi
Lux et nobilium decus virorum,
Quotquot Pleridum frequente cultu,
Per sacraria nota divagamur.
Salue, magne Poeta, plurimumque
Salue versiculis: nec, ut Poetam
Ignotum, quoque sic velis salutem
Ignorare senex phalaeciorum.
Est inter Clarios amicus ardor,
Est iucunda necessitudo vates.
Complexuque novem tenace divae
ut concorditer invicem cohaerent,
Sic nos ingeniis: coagulandi
Praebent materiam diserta scripta:
Quamvis climate dissiti feramur.
Perlectis igitur, vir o Camenis
Dilectissime et o colende vates,
Qua nos Calliopeia feriatos
Stagni cis vada Balthici moratur,
Illis litterulis tuis disertis,
Limatisque perelegantibusque,
Eliam quibus intimum meorum
Alte subuehis, ac licentioris
Venae indagine luculenter ornas,
Laudator bonus, approbante fama:
Illam iudicii sagacitatem
Mirati sumus oppide, quod ipsis
Mox ex unguibus aestimes leonem.
Et qui talia nunc virentis aevi
Felix ingenio profundit, illum
Censes advigilante post Minerva,
Anni dum modo suppetant, daturum
In elaram vel acutiora lucem,
Et quae plus sapient olivitatis.
Et certe faciet flagrante motu,
Et coarti sici favente musa:
Nec vis deficit expetita: quamvis
Solis illae probantur eruditis:
Indoctos opus istud omne fallit,
Aut in ridiculos rapit cachinnos.
Ignorata quis aera concupiscat?
Aut pressam pede curet unionem?
At quos iudicii potens acumen
Recta luce beavit intus, illi
Pernoscunt, venerantur, expetuntque
Laudatos iuvenis pii labores,
Pro gymnasmata, lucubrationes,
Et quas Palladis arte linguarum
Pro tyronibus institutiones
Orbi candidus edit universo:
Et compendia monstrat imperitae
Pubi, qua peragrare nigricantes
Fas sit trans aditus vetustiorum,
Per vestigia trita; per recessus
Dextro limite lucis, unde multos
Arcet perniciosa difficultas.
Gnarus dux comitem bonum secundat.
Nec confert minus ille disciplinis,
Qui cursus docet expeditiores
Informes remoras locis revolvens
Quam qui squallida senciteta fossor
averruncat et improba securi
Stirpes indigenas solo revellit
Aut qui fonticulos siticulosis
Illimes facit expiatque sordes,
Sordes torpiculas et insalubres
Eia discipuli favete quae so
Monstratoribus hisce gratulantes,
Auctorique precemmi salutem:
Qui, si quid bonus extudit, latebras
Non abscondidit in tenebricosas.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
