Latin
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Tertius., ISMAELIS FABRICII tumulus.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Graiis notus identidem Latinis
Musis, notior Ismael Ebraeis.
Tristi Fabricius, parumque digno
Lucem liquit agone: dum canalem
Quae glandes iaculatur ignet tortas
Hei, incautius usitando tractat.
Res invisa, modisque inauspicata
Multis arma: periisset o, flagrante
Haec qui protulit auctor ex averno.
Graiis illacrimandus et Latinis
Musis ergo, Sioniisque Musis
(Hei iactura) iaces: tacetque tecum
Docti vena poematis creatrix,
Docti Iuppiter, et sat edolati,
Seu Varus legat aut Homeromastyx.
At non divitis atque perpoliti
Sic laus ingenii iacet, fereris
Olim versiculis superstes, aevi
Famae traditus a sioniis et
Graiis et Latiis simul Camenis.