Latin · Hendecasyllable
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Tertius., AD DN. AUGSTINUM a Lidlau , Iocus.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 3.18
Unproofread scanNot analysed yet
Lideli bonus arbiter leporum,
Et, quot sunt adeo, facetiarum:
Urbanique salis, iocationum
Commenter novus: ergo consodales
Nos ad pocula Cananaea tandem
Convivator amice convocasti?
En praesto sumus: at nec hausta nobis
Illo vespere Cananaea ponis,
Sed diluta nimis, parumque nostris
Lautis gutturibus petita vina.
Heus tu, non liquor ille Cananaeus.
Non sunt haec Cananaea dona, dixi,
Quae de simplice fonte Christus olim
In praenobile verterat Falernum.
Ergo vina quid o aquata ponis?
Isthoc e puteo licet petitum,
Lymphae dedidicit cito saporem,
Et dulcis retulit genus Lyaei.
Isthic Pannonicis creatus oris
Quamvis fertur, at abdicavit humor
Omnes vitigenas suavitates,
Cum succis Acheloiis liquorem
Permutatus: aquae tenent priores.
O ne fontigenam doceto lympham
Nos discernere dulcibus Falernis.
Praestantissima, continenter inquis:
Baptizavit aquis meraca serinis.
Corrumpens ita melliforme nectar.
Vis credi tibi? temperavit ergo
Undis dolia perfidus minister.
Et vero quoque vina vexat hydrops.
Lymphatis perhibent tamen mederi
Haustus ellebori: sed heus nec isti
Vel tres Anticyrae medentur aegro:
Nec spes est super ulla sanitatis.
Ebersdorffus adest quidem Aesculapii
Laudatique Machaonis nepotum
Felix aemulus: at nec ille Baccho
Commentum diaplasma venerat, sed
Saluum gustibus approbare Bacchum.
Nobis pocula sana vendicamus
Et laudabile Massici merum, quod
Nec perversus hydrops, et administri
Non vis ulla dolis adulteravit.
Quod si nos tibi non Catoniano,
Non harpocratico sedere gestu,
Sed frontes petis explicationes,
Et dignos Genio favente vultus:
Aut certe prius arte separandi
Lympham transfer ab haustibus Lyaeis:
Aut haustus ab aquis move Lyaeos,
Dispartitus et hoc et hoc seorsum,
ut distantia iudicemus ipsi:
Sic tecum genialiter bibemus,
Et vivemus amica corda longum,
Dum nos Memnoniae vocent quadrigae.