Latin
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Tertius., THOMAS INCREDULUS.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Vanom quid mihi fabulam tribules,
Quid comes mulieroulae resertis?
Nugis nata propago disserendis,
Ventosasque iterare vanitates:
Palmas, crura latusque perforatum
Celsaque in trabe mortuum, sepultumque
Ad vivos remeasse, luce vesci,
Tres quam luciferos reliquit ante:
Et vos corpore visitasse vero.
Fallit frivola fama falliturque
Vanam quid mihi fabulam refertis?
Quae vos ductat opimo? quis error?
Numquid, quem semel occupant avarae
Mortis numina, sustinent reverti?
Ad vitam potuit superstes ipse
Defunctos revocare: caesus autem
Qui se, qui valet expedire letho?
Hunc vos dicitis ergo suscitatum.
Quod testis mihi nulla, nullus auctor
Veraci indicio probaverit, nec
Praeceps ipse coarguar nimisue
Vanae credulus allocutioni.
Ni se forte resuscitatus ultro
Aspectu manifestus, ore noto,
Claris Visibus offeret legendum:
Ni vestigia dulcis icta vitae
Clavorumque notas, hiansque pectus
Suffragante redofferet sepulcro:
Ni fossas reducis manus pedesque,
Ni fossum pueriliter tueri et
Pertentare latus sagaciore
Attactu datur, haud relata credam.