# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 3.3

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Tertius., DE ANGELIS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/3.3

Agnosci benefacta dia par est,
Et gratum Deus ipse praemiorum
Largitor, memoremque vult clientem:
Elinguemque malumque iustus odit.
Atqui maxima quaeque continenter
Divorum ferimus benignitate.
E qua congerie, (modo prehendi
Tot fas milia liberalitatis,)
Si dos non tenet una principatum,
Haud certe numeros meretur imos:
Flammis quod Deus entheis, quod illis
Flammis obsequio sulis, quod et nos
Sanctis excubitoribus, ab ipsis
Aevi inde usque crepundiis tuetur
Conservatque tegitque vindicatque
Obsessos, animatque praeliantes
Adversus (licet infremant averna)
Ardentes Stygii leonis iras,
Et rictus canis inferi, duello
Aeternum quibus, impares, fatigat.
O enorme periculum rapaxque,
Atque omni ratione maius instar.
O et denique cogitatione
Quavis grandius ampliusque numen,
Quo vero sumus imminente salui.
Qualicumque recenseamus ergo
Divos ore pedisse quos, caneris
Tutorem bene gratiis vehentes,
Pro munimine pro favore dulcis
Circum, praesidii, pios manentis.
Observande senex, amice musis,
Os et consilium virentis aulae
Transversos ubi ruta cingit enses,
Hac in parte quod auspices Camenae,
Illae lucti canae, graves Camenae
Affectu pietatis ediderunt,
Votis id tibi nuncupant, rogantes,
ut, si qua vacet, horulae trientem
Sacris lusibus imputes legendis.
Incedunt humiles: at approbatae,
Current inde citatiore passu.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
