Latin · Hendecasyllable
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Tertius., AD DOCT. ANDREAM EBERSDORFFERUM medicum, et Dn. Augustinum a Lidlau , viros, lines 3.8.1-3.8.64
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 3.8.1-64
Unproofread scanNot analysed yet
Praedulces animae, vetustioris
Cultrices animae fidelitatis
Ebersdorffe, decus tuae Viennae,
Tuque o gemmula patriae Lideli,
O ipsa mihi luce cariores,
Quam blandis capio sequens ocellis,
O multum venerabiles amici:
Unis ergo animis loeoque iuncti
Quid tandem facitis, duo expetitae
Exemplar geniale caritatis?
Si Polluce valetis auspicato,
Ecquid vatis adhuc Abelis olim
Consuetudo medullulis superstes
Convictusque recurrit, inque sontes
Lusus atque dati iocis lepores?
An caris modo visibus remoti
Nostri mentio prorsus obsolevit?
Nec quisquam memor interim, canentis
Pro vita Philotesium Poetae
Aut haustum bibit, aut precatur unquam,
Exultantibus interesse coenis?
Coenis; quas nive delibuta virtus,
Quas concordia dia gratiarum,
Quas castae Veneris comes venustas
Stipat mellis et Attici magistrae.
O mi lautitiis Apicianis
Mensas, o mihi regio apparatu,
Vel quem Claudius instruit, vel isthaec
Quae regina voravit uniones,
Longe delicias amoeniores.
At non, o peramabiles amici
Atque ipsa mihi luce dulciores,
At non sic animo, reor, sacratam
Vos expungere pristini sodalis
(ut distet regione,) mentionem.
Qui vos, quolibet ingruente fato,
Aut quemcumque ciebitur sub axem,
Et porro colit, et colet per aevum:
Vestros nec lepidissimos amores,
Gratis mentibus emovebit unquam.
Sed desiderio frequentiore
Ad vivum vehet usque et usque sensum.
Condimenta triennii laborum
Convictusque salesque liberales,
Et tot seria temperata lusu,
Inter candidiora margaritae
Baccis pectora et Indicis lapillis:
Quae virtus modo rarior repertu est,
Quam aut Phoenix avis, albicansue cornix.
Quem tu iure vocaveris beatum,
Si non illa beatitudo vitae est?
O par conveniens et auspicatum,
Theseoque ligata continenter
Nexu corda fideque comprobata,
Ebersdorffe decus tuae Viennae,
Tuque o gemmula patriae Lideli:
Livor rumpere, conspicatus isthaec
Exemplaria gloriosa morum,
Morum, non Eris ipsa quos prehendat,
Nec Momus, licet haud amicus ulli.
Non hos acta vicissitudo nexus,
Non acerrima dissuet vetustas,
Quamvis saxa vorans et obrigentis
Armamenta minaciora ferri.