Latin · Hendecasyllable
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Tertius., AD AMICUM.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 3.9
Unproofread scanNot analysed yet
Fortunae bona spemque dignitatum,
Et quae fors alo vota promovendi,
Non tam nomine dicis impediri
ullo, quam fidei professione.
Invisae fidei potentibus; quod
Lutero genitore ducat ortus,
A natalibus orbis universi
Quo non grandius exstitit catharma,
Et magnas mihi polliceris ultro
Procurator opes et auspicatos
Successus ad amabiles bonorum,
Sublimesque gradus: inaniorem
Tantum relligionis innovatae
Patrem cum titulo negare discam,
Et missam genibus probare flexis:
Quod factu facilis levisque res sit.
At nec res facilis nec illa factu
Momentive levis mihi videtur.
Nec tam me titulus patris Luteri
Quam doctrina movet, probata claris
Atque ingentibus undiquaque signis.
Hanc ipsa mihi cum tepente lactis
Gutta mulsit in os benigna nutrix.
Hanc cunas memini sonare circum,
Hanc cum litterulis et alphabeto,
Incautus puer imbibi, dem mox
Doctrinae genus illud apprehendi
Praeceptoribus oppido probatis.
Et nunc octo mihi virilitatis
Currunt ordine lustra, grandis aetas,
Haec mysteria dum tenax alumnus
Consensu colo, multifariamque
Usue experior per expolitos,
Quod sint consona veritatis almae.
Tot vitae mihi lustra fidus auctor
Si spondere potes, novam probandi
Doctrinae faciem recentioris,
Nec dum cognita dogmata imperito
Ignaroque mihi: sit ut reverti
Fas impune, diuque desuetos
Versa mente, recuperare mores,
Et damnare nothos amore veri.
Quod si me potes haud beare voto,
Nec praest are quod optione posco,
De me pergito cuncta suspicari,
Et quicquid libet imputare noxae,
Praeter quam fidei negationem
Tot quam messibus integram tuemur.