Latin · Fourth Archilochian
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Quartus., IN NOVUM ANNUM.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 4.14
Unproofread scanNot analysed yet
Me licet immitis fati tenor iste continenter
Angens, acerbis oppido fatigat:
Sorsque profligatis durissima rebus opprimendi
Me, nec modum determinat nec horam:
Haud tamen iccirco devictus et immemor, renatae
Salutis obliviscar atque Iesu.
Christe satisfactor, quam das bonus hisce lacrimosis
Sudoribus molestiisque metam?
Orbita per cyclum revolubilis avolavit aevi,
Subrepit annus integrans abactum.
Hanc quoque fortunam, cum tempore finiente, fini,
Certae clientulum refer quieti.
Qui te virtutisque tuae decus obsequente plectro
Sonare pertinaciter laborat.
Hoc mea te supplex infantia, per tuam benignam
Iesu puelle, infantiam precatur.
Exul id obtestor lacrimabilis exulem misellum,
Nunc at suprema sede constitutum:
Qua patula vigil aure notans oculoque comprecantum
Questus, voluntatem facis piorum.