Latin
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Quartus., GEORGII HILDEBRANDI viri in aula Saxo: amplissimi tumulus.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
Ominis augurio sic respondente, professus
Et Hildebrandi nomen et Georgii,
Leniter obtinuit, Christo duce et auspice Christo.
In lethi egone acerrimo victoriam,
Armamenta humeros supra caelesita duxit,
Quae divus aptat spiritus clientibus.
Tela, profligantur quibus horrida fulgur a Ditis,
Manu vibrabat impiger fortissima.
Hei miserum, si quis certamina spirat inermis:
Non res iocosa hic, non inane ludicrum.
Est nobis immane fremens, aterrimus hostis,
Truculentior leonibus famelicis.
Tot serit insidias, quot sunt momenta dierum,
Sanctos ubi vis devor are quaeritat.
Astardente fide, gladiique bicuspidis ictu,
(Verbum Dei praestat vices acinacis:)
Pellitur infesti vis immansueta Sathanae,
Hunc sustinere non potest martem malus.
Militis has partes, sine lite fideliter egit
Id ire nomen, Hildebrandus ,obtinens
Trans Acheronta viam perrupit, ut armiger heros,
Ad melitas domos superni luminis.
Donec in hac autem lucis starione superstes,
Vitaeque cultor exstitit Georgius,
Non affixus humi, ceu sarcina futilis, arctam
Volantis aevi portionem transiit.
Munia digna viro, quibus et Respub. gaudet,
Fide subivit fortis atque industria.
Corporis assiduis vires sudoribus hausit,
Laboriosae functionis aemulus.
Iustitiam non ipse potest arrodere livor,
Integritatem dives aula praedicat.
Noverunt laudare bonos haec saecula mores,
Digne remunerare facta nesciunt.
Nunc se matre sua tellure Georgius abdit,
Cognationis intimae non immemor.
Nota nec augurio felici nomina fallit:
Praestantiore est parte sed sui super.
Gleba sumus, glebam colimus, vitaque solutos
Gleba accipit, totosque in se redditerat.
Quando suprema dies, abiecti a puluere limi
Deo vocante, nos redintegraverit:
Caelicolae, non terricolae per saeculae, mundi
Manentis usque et usque nuncupabimur.
Et qui iure modo vulgus mortale vocamur,
Vita angelorum perfruemur perpetim.