# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 4.19

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Quartus., DEDICATORIA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/4.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/4.19

At non barbariae furor,
Visque exosa bonos, cum studiis bonis.
Quamvis imperitet, potest
Vocem Pieriae claudere barbyto.
Dum quisquam superat boni
Mecaenatis opus qui sibi vendicet.
Qualem te lepidissima
Virtus et veteris nobilitas domus
Musis auspicibus, probant,
Sublimi positum sede in honoribus.
Ergo cum lyricis modis
Incedens Erato se tibi nuncupat.
Quae sit materies rogas?
Festivo numeri subsiliunt pede:
Ornat sacra severitas.
Et me cura vetat fronde poeticae
Praecinctum caput ingredi.
Si fortuna tamen laetior emicet,
Demta sollicitudine,
Pubentes ederas fronte geram, vale.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
