Latin · Fourth Archilochian
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Quartus., MILES CHRISTIANUS.
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Militat assiduo quisquis pius esse concupiscit:
Devota vita est Christiana castris.
Militia est quodcumque vides: latus omne claudit hostis,
Superstites hac luce dum potimur.
Rara quies, paxnulla, furor merus, efferi tumultus:
Supra coronatos salus moratur.
Non levis aerumna est, non robore phasma destitutum,
Nec segnis astu, perdomanda Gorgon.
Praelia damnatis cum manibus oppetenda flagrant,
Tenebricosam qui tenent abyssum.
Et caelum solidumque inter velut aura, divolantes
Martem lacessunt impetu doloso.
Ponite molliciem, robur grave cordis exerentes,
Factis viros praestate militares,
Magnanimis animis decus edite, praeliis amica
Capessite arma, qualibet parati
Ire, noverca dies quovis ciet, ac periculosae
Committere aleae virilitatem.
State pares, (succincta decent latera ordinem tuentes)
Veracitate, ut baltheo, ligati
Iustitia est, usum quae praebeat aenei superne
Thoracis, hac munire corda refert.
Ite Cataphracti suras quoque, mite vindicatae
Portare pacis nuntium parantes.
Praecipue clypeum, qui flammea delet efferati
Tormenta Plutonis, fidem vehatis.
Tegmina danda etiam capiti sua: symbolum salutis.
Hinc Spiritus acynaces vibrandus.
Stringere fas Verbumque Dei Patris et precationes,
Has et furor Sathanicus pavescit.
Semper atrox inimicus (uti leo rugiens) oberrat,
Praedam famelicae gulae requirens.
Ex quo, perpetuas statuam, Deus inquit, inter istum
Colubrum Adamidisque semen, iras.
Hunc validi terrete fide, dare terga retroversum
Virtute, cogite, excitatiore.
Tantum ne gladio diffidite, nec, metu opprimendi
Discriminis, certamen abdicate.
Ad latus ipse Deus, partes gerit et vices Achatis,
Victoriam certamini secundans.
Hoc regnantis opus. trivit caput ante victor idem
Furuo Draconi: membra dira vivunt.
Hac virtute pios Dominus regit, o quater beatum,
Qui sustinere novit hos agonas.
Pugnae participes qui nos facit, et laboris aegri,
Grati sodales reddet et triumphi.
Passis cum Domino stat gloria laureata merces,
Regnique par communitas perennis.