# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 4.21

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Quartus., IACTA SUPER DOMINUM curam.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/4.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/4.21

Sicut furenti puppis in aequore
Iactatur olim, quassa reciproci
Fluctus tumultu, monte aquarum
Remigium feriente: torquet
Cum toruus atras hinc Aquilo minas,
Atque Eurus illa parte procellifer
Incumbit, indignante ponto.
Exitiumque parante nautis:
Fastidiosum vulgus et insolens
Facto impetu, sic nos quoque iactitat.
Pessumque dedit Christianae
Iustitiae fideique alumnos.
Saevit tumultu bestia multiceps,
Altaque spirat mente potentiam,
Nec vindicis lenti furorem
Terribilesque moratur tras.
Hos, tot subactis ordine saeculis,
Omnes fideles experiuntur, hos
Servator insultus abunde
Cum socia legione, sensit.
Istas inulti non tamen auferent
Iactationes, carnifices enim
Vitae manet iactura dulcis
Perpetuo facienda quondam.
Curas sinistris casibus anxii
Nos in Deum iactabimus interim,
Spe fixa in ultorem, subactis
Consilio auxilioque promptum.
Quisquis modeste perque silentium
Huic passionum subiugus exitum
Rectique compensationes
Tradiderit patiente voto:
Non horror illum, quamlibet improbus
Afflictionum franget, et impetus
Opprobriorum: sed trophaeum
Alitibus statuet secundis.
Has qui procellas non didicit pius
Perferre, et aptis iactibus utier:
Christum professis quae imminent, hunc
Immodice ferient ruinae.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
