# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 4.31

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI CARMINUM Liber Quartus., AD POETAM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/4.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/4.31

Quod Dominum loeto reducem clangore salutas,
Proque pio gratus vota Barone facis,
Id probo: nam pietas merito sua praemia carpit,
Patronis faciles mitibus esse decet.
Illi dum Clarios coetus, dum carmina spectant,
Musica res salua conditione viget.
Inque bonas artes vacat exhilarata iuventus,
Res benefactori perplacet illa Deo.
Loeta viris gravibus late Res publica floret,
Musa regit Sophia docta potente statum.
Hoc decet Heroem, nec laus illustrior exstat,
Gloria nobilior non aliunde venit.
Qui tamen haec parui resonantia praemia pendit,
Quae valet Aonius persoluisse labor:
Transeat ad manes inglorius: omnia delet
Cetera, sint quamvis ex adamante, situs.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
