Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., AD D. ANDREAM EBERSTORFFERUM Medicum V. CL. ELEGIA XII., lines 5.12.1-5.12.46
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.12.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Musa parum forti ne qua torpore dehiscens
Turpiter, aut curis facta feratur iners:
Usque movens aliquid meditatur, (ut ilia rumpat
Livor) et in fati tetricitate canit.
Mancus eram, nosti, claudum em fecerat humor,
Ille necans aegra pestilitate pedes.
Seu tamen est sanies inimica sub artubus haerens,
Crassior aut aliquis spiritus intus agit.
Haec quoque nuper enim mihi venerat hospes, ut atrox
Ossibus et neruis insinuaret onus.
Hospes an hostis erat, non est discernere promptum,
Loripedem certe reddidit illa gradum.
Ac velut articuli si quos violentia luxat,
Tunsaque praecipiti membra fragore micant:
Haud secus enerves dolor improbus undique plantas
Urget, et anxietas motibus inde venit.
Pervia planities, cursu levissimus olim
Iam velut inversa, trames, inhorret acu.
Omnia sunt silices, crepidae, soleaeque solumque,
Nec mollem patitur pars odiosa manum.
Tormenti genus, et quo vix immanius ullum
Eruat aerati carnificina bovis.
Quo tamen illuvies, inquam, vitiosa Poetae?
Vix alo Pieriam, sat miser ante, colum.
Appage: qui rerum, quas expetit usus, abundant,
Te turgente valent exposuisse toro.
Teque cothurnicum farcire salubribus offis,
Ponere et affecto fercula nata pedi.
Accipiant illi te scilicet aedibus amplis,
Haustaque languidulae gratificata ferant.
Haud me deliciis, pompa neque dignor, et isto
Luxuriae pretium quod gula farta parit.
Cruribus infractis me convenit esse, remotum
Nuper in Hesperiam sum meditatus iter.
Hic amor, hae curae: frustra sed in omnia vertor.
Nam per agit solitas pestis amara vices.
Adde quod aerumnam, dum promovet, asper at, ultro
Scommatibusque novans alloquiisque cruces.
Ergo beatricem sic aversaris, ut illi
Efferus hospitium notitiamque neges?
Ditibus optatam meditor tibi nempe quietem,
Quaeque sit emerito parcere docta pedi.
Si Genium nosti, quoque me novisse necesse est,
Hunc comes insequitur certa podagra ducem.
Ante meos aditus quae crebra pedisseque venit,
Te solita illecebris exhilarare fuit.