# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.12.47-90

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., AD D. ANDREAM EBERSTORFFERUM Medicum V. CL. ELEGIA XII., lines 5.12.47-5.12.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.12.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.12.47

Has quod amicitiae quandoque receperis usu,
Quomodo nunc diras carnificesque vocas?
Ira suo cunctas penetrans ardore medullas,
An non est animo nota frequensque tuo?
Vina quoque inter dum tibi largius hausta recense,
Haec quibus occultae glarea calcis inest.
Fallor an? optatis amplexibus oscula miscens,
Gazula et est aliqua parte recepta tui.
Nomen habet caussas morbi, si forte requiris,
Omnis ab Idalia Cypride Teuto vocat.
Qui venit haec cordi iucunda licentia rerum,
Me, quia sectatrix sum gregis huius, amet.
Ringeris indignatus, at haec praeludia tantum,
Vix in vestibulo turba recepta sumus.
Ringeris, decimo cum venerit impete tortor,
Morbus et in cunctis ossibus asper erit.
Sic me dira loquax irrisibus angit adactum,
Candescitque lues imperiosa ioco.
Ast ego: quae memorare potes, quaeque obdere contra
Haud recolo, nec, quae praeteriere, moror.
Gaudia cesserunt, quoque tu discede, nec ultra,
Cruri fragra neruos perditione grava.
Nec mihi sementem morbi postcaenia fingas,
Caussa nec in lusus transeat ulla meos.
Insperata boves et oves contagia sternunt,
Quos mera cum liquido gramina fonte iuvant.
Deficit aerisonus mediis in cursibus Astur,
Quid, nisi cum faeno farra, caballus edit?
Instat atrox hostis, talosque viriliter exest,
Ausa vel ad summum tela vibrare genu.
Iamque videbatur, regno gavisa perenni,
Ius id in articulos obtinuisse mora.
Cum mihi vel virtus, vel certe audacia robur
Suggerit, aut aliquis vellicat ora pudor.
Ante bonum pedibus, quis me nunc alligat, inquam,
Languor? an huic vitio succubuisse velim?
Milia tot caempi cursu peragrasse volucri,
Et stadium toties corripuisse piget.
Poenitet: Augustam pedes hinc, ultraque tetendi.
Est mea post agilis terga relictus equus.
Saepe solebamus celeres praevertere currus,
Nulla fuit plaustro cura trahente vehi.
Propria desidiae sunt instrumenta quadrigae,
Dicere, despiciens esseda, suetus eram.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
