# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.12.91-124

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., AD D. ANDREAM EBERSTORFFERUM Medicum V. CL. ELEGIA XII., lines 5.12.91-5.12.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.12.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.12.91

Ite mei quondam pedites, contendite prompti,
Praga vocat, celeres experiamur iter.
Praga sui sedes exoptatissima regis,
Quem mea lis aequam caussaque poscet opem.
Longum iter, et quod vix bis tertia finiet Eos,
Tardigradae fuerit ni seges acta luis.
Huc ubi perventum, tectis Rex degit in altis,
Mille per extentos itur ad illa gradus:
Numen in arce sedet, qui numinis expetit usum,
Huic arx acclivi est aggrediunda iugo.
Sublimes in equis satrapae regalia scandunt
Limina, nos solidis passibus ire decet.
Nos equites quoque enim, solo sed nomine, grandis
Illa Poetarum laurea serpit humi.
Sic iter ingressus iactua pernice probavi
Crura, licet variis turpiter aegra modis.
Sic iter inceptum quarto finivimus ortu
Solis, et est oculis Praga revisa meis.
Publica nec mundi lux emetitur Olympum,
Quin semel atque iterum regia tecta petam.
Sic miser accipio vementis torumina morbi,
Dira nec est alio res ea more capi.
Evolat infelix, ut sese obtruserat, ultra
Nec petit in tali nidificare sinu.
Venerat huc tortrix, at enim lacerata recessit,
Ad genus Antipodum comprecor usque volet.
Qui cupit informi medicamina certa podagrae,
Exigo tot mecum milia cursor eat.
Nec quis delicias, neu quae fomenta requirat,
Est dolor impendens hac abigendus ope.
Haec obiter: nec, quod trahea curruve, putabis,
Vel conductitio sim rediturus equo.
Ne devota lues et vis inimica recurrat,
Omnis mollities eicienda gradu est.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
