# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.13.139-182

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., AD EUNDEM. ELEGIA XIII., lines 5.13.139-5.13.182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.13.139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.13.139

Dum me Dresda nitens et Lipsia dulcibus oris
Alligat, a decimo tertius annus abit
Nulla tamen regio nostra famosa podagra est:
Orta nec e potus damna rigore queror.
Ister amice tuas vites, tua munera laudo,
Illaque Pannonicis hausta creata iugis.
Omnes indigenae quae cum fortissima dicant.
Corporis ingenio nil nocuere mei.
Urbs igitur nostri certissima caussa doloris,
Haec mihi pro fida praemia merce refers.
Hic operosa pii statui monimenta laboris,
Tu nostrae titulum debilitatis habes.
O scelus atque nefas, o non nisi digna vocari
Vitae pernicies exitiosa meae.
Heu Nemesis, quid adhuc poenam cunctata retardas?
Numinis huc totis viribus usa veni.
Effuge desertos mecum gens advena tractus,
Quam generat teneris aura benigna plagis.
Toxica pro vino carpis; Ganymede scelesto,
Nec sine praesenti clade bibuntur aquae.
Expertus queror, et nimium post propria sero
Damna, necaturos, clamo, cavete situs.
Ad tua nunc igitur consulta revertor, amice
Doctor, et ad vires, herba magistra, tuas.
Quicquid in arte bona possunt promittere musae,
Huc precor in cumulum candor anicus angat.
Nulla parum memores unavam nos arguet aetas,
Perpes Apollinei fama laboris erit.
Nec tamen, ut diris angar cruciatibus artus,
Aegraque tormentis utraque planta gemat:
Tam validus misero quisquam persuaserit auctor,
Ut genitiva scabra forfice membra secer.
Cous enim nerui cassos virtute virilis
Vexari podagrae, doctor, acore negat.
Perdit et oblectat Veneris iucunda voluptas,
Hanc ego tardigrada cum lue malo pati,
Quam dulces nescire tori stipendia natos,
Quaeque maritalis gaudia candor habet.
At si posse malo ratio praecisa mederi est,
Quamque miser foveo specula litus arat:
Huc ades, alloquio saltem solare iacentem,
Instar habet medicae sermo fidelis opis.
Dum loquor et nugis abigo momenta, videtur
Lenius et levius membra ferire dolor.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
