# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.14

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., EIDEM D. EBERSTORFERO Medico praestantissimo. ELEGIA XIV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.14

Visus eram dubia sub luce reposcere somnos,
Herculis Eoos cum cit alumnus equos.
Iamque labascebat placidae palpebra quieti,
Ecce petens aditus astat Apollo meos.
Atque ait: interpres summi Iovis atque deorum,
Perfer ad insignem nuntia missa virum.
Vade age, parua via est: Quo me, quo miseris? inquam
Non ego sum Maiae filius atque Iovis.
Phaebus ad haec ridens: igitur talaria gestans,
Cur caduciferi signa volucris habes?
Non hae sunt agiles alae, sed vincula, dixi,
Obsita compedibus cruscula vinxit Amor.
Factus Acidalio quia sum fugitivus Amori:
Perge, brevem carpes, inquit Apollo, viam.
Quo tibi non licet, huc fas ire pedestribus odis,
Haec igitur nostro nomine iussa feres.
Dignus in eximiis Eberstorfferus haberi,
Natali est hodie pulcher ovatque suo.
Nos Antenoreis quem nutricavimus hortis,
Paeonii doctum mystica sacra chori.
Quicquid habent operum monimenta sagatia frugis,
Phillyridae felix aemulus ille sapit.
Exercetque manu solerte viriliter artem,
Quae vacat in laudes ars operata meas.
Ac quia me teneris sancte veneratur ab annis,
Praemia pro cultu iure petita refert.
Mille potestates radicum novit et usus,
Pharmaca quaque velint dexteritate regi.
Scit bene salvificis panacaea valentia succis,
Quaeve sit ambrosii nectaris herba capax.
Hinc ea corruptis medicandi certa facultas,
Et validae virtus ingeniosa manus.
Huic igitur faustum, me vate, precaberis omen,
Stant rata natali vota soluta die.
Si quid habent alto, virtutis, euntia tractu
Sidera, et aurato quae vocat axe iubar.
Digna coli medico lux haec: medicator ab ortie
Delius et Chiron convenienter eunt.
Altius auspiciis sese vulgaribus effert,
Quem meliora situ signa favente beant.
Grande magisterium maturis exiget annis,
Qui vel adhuc iuvenis tam sapienter agit.
Me duce, pestiferum morborum proruet agmen,
Sentiet optatam debilis aeger opem.
Huic sua committent aegroti corpora reges,
Largaque pro certa dona salute dabunt.
Nota fides pietasque viri, qua sidera pulsat,
Nomen ab interitu non patientur edi.
Usque reservabit viridem per saecula palmam,
Divitis ingenii salvificaeque manus.
Et quaecumque parant meritis a funere laudem,
Docta secundato musa favore dabit.
Haec superum benedicta datasque ab aruspice sortes,
Pro calami referas more Poeta tui.
Auguriumque meo felix gratare nepoti,
Per natalitiae gaudia lucis opus.
Esse Poetarum communia numina nosti
Cum medicis, motus utraque musa mei est.
Nec nisi pura Deus verax oracula promo,
Quaeque per effectus sunt valitura suos.
Dixerat: intentos visus cum voce relinquens.
Cumque Deo liquidae fugit imago rei.
Et iam clara nitens alto fulgebat Olympo,
Caelitis Andreae nomine festa dies.
Haec eadem monuit dubium, non omnia, pulsans
Si qua soporatos, visa, carere fide.
Accipe nunc ergo quae non tibi scriptor Abelus,
Ipse sed haud fallax augur Apollo dedit.
Approbet eventum laetatus, et omina firmet
Auctorem medicae quem profitemur opis.
Ille returrentes hilaro tibi sospitet annos,
Detque maritali pignora bella toro.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
