Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., DE THERMIS AUSTRIACIS, adeundem D. Eberstorff. ELEGIA XV., lines 5.15.47-5.15.80
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.15.47-80
Unproofread scanNot analysed yet
Neu te salvificae pigeat virtutis in illas,
Grandior hic omni est arte fideque dolor.
Quoque magis gracilem sexum sors orba fatigat,
Hoc operae pretium pulchrius inde feres.
Quid tua praestantes memorem consortia nymphas,
Quas facit e superis ille vel ille graves?
Crede mihi, cogit quae numina vestra cupido
Gignere, nostrates plus invat illa nurus.
Non tamen in quasuis opus est suffiminis usu,
Sponsa nec auxilii quaelibet huius eget.
Novi ego, quae peperit, quam nupserat ante, sed istud
Symbolon eximiae fertilitatis erat.
Talibus a sponsis claudas fomenta licebit,
Oppositaque premas pharmaca dia sera.
Prome bonos aestus, vi casus amantibus obstat,
Non bene dispositis et medicare locis.
Veceris optati si me, ceu spero, potentem,
Nobile thermarum quae moderaris opus:
Non ego te mutis celebravero versibus absens,
Ad tua feruentes regna vehemur aquas.
Haud mea defectu gignendi cura laborat,
Hausta sed infirmis cruribus apta peto.
Pes facit optatae Veneris me rebus ineptum,
Hanc properes furiam demere, fortis ero.
Reiuvenescentem me Gazula, pristinus ardor,
Accipiat tepido calfacietque sinu:
Suffultum renova mirabitur indole robur,
Tam Ionga nihilum consenuisse mora.
Si quid amica valet musis industria, per me
ultra Sauromatum litus agere stylo.
At tu vota prius pro castis fusa maritis
Exige, post alio sedula transfer opem.
Fautorem redituque meum felice saluta,
Fluminis effectu, nympha benigna, tui.