# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.18

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., … ELEGIA XVII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.18

Quam facile e laeso destillant palmite guttae,
Et cito nix in aquas sole liquata redit:
Tam facile erumpunt generoso e pectore fletus,
Et vox in lacrimas commiserantis abit.
Christus inexemplo est: poenas meruere feroces,
Illa redemptori gens inimica Deo.
Nec vindicta viros oppresserit aequior ullos,
Quam quae Iudaicum pordidit ira genus.
Venit amans hominum populo donare salutem,
Tradit amatorem stirps adamata neci.
Flet tamen et longos differt examen in annos,
Praeque cavere malum, quod meruere, monet.
Tanta capit nostrae dominum miseratio cladis,
Nec subito missi fulminis igne tonat.
Ante modos omnes medici pertentat, et omnem
Quo valeat miseros eripuisse, viam.
Nunc igitur nos flere decet, dum certa salutis
Spes superat, nec dum summa ruina premit.
Felices lacrimas veniae quibus exstat asylum,
Gratia quas patulo suscipit alma throno.
Supplicat hei tarde, frustraque levamina poscit,
Cum furit arbitrio libera flamma Dei.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
