# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.19

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., EPIGRAMMA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.19

Stabat apud Phoebi vigilem portator asellus,
Huc leo quadrupedum rex quoque fecit iter.
Rupit ut intensam gallus modulamine vocem,
Dat leo ceu rapido territus hoste fugam.
Viderat hunc asinus vertentem terga canenti,
Et tacite secum deliciatus ait:
Quae pavet imbellem dominatrix bellua gallum,
Increpitante mea est quin moritura tuba?
Sic ait, intrepidi pressitque fugatia regis
Terga, gradu tardum, quadrupedante, pecus.
At leo conversus; non me, ignavissime, terres:
Gallus et hostili vox premit alta metus.
Dixit: et insulsum rapiens eviscerat hostem,
Gloriaque in sordes vana rudentis iit.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
